Ad Mortem Festinamus.



Scribere probosui de contemptu mundano

ut degentes seculi non mulcentur in vano

iam est hor surgere

a sompno mortis pravo

a sompno mortis pravo



Vita brevis breviter in brevi finietur

mors venit velociter quae neminem veretur

omnia mors perimit

et nulli miseretur

et nulli miseretur



Ad mortem festinamus

peccare desistamus

peccare desistamus



Ni conversus fueris et sicut puer factus

et vitam mutaveris in meliores actus

regnum Dei beatus

regnum Dei beatus



Tuba cum sonuerit dies erit extrema

et iudex advenerit vocabit sempiterna

electos in patria

prescitos ad inferna

prescitos ad inferna



Ad mortem festinamus....